HELIASTAE

HELIASTAE
HELIASTAE
Iudices erant numero 500 aupd Athenienses. Pollux, ἡ Η῾λιαῖα δὲ πεντακοσίων, dicti ab Heliaea, Foro primo ac celeberrimo ex sex illis, εν οἷς ἐδίκαζον περὶ δημοτικῶν πραγμάτων, in quibus causas disceptabant civiles, vide supra in voce Dicasterium. Idem Forum seu Tribunal maximum horum erat, non quidem Iudicum numero, nam par ille fuisse videtur saltem in duobus aliis: (Cum enim fieret aliquando, ut duorum Tribunalium Iudices Coirent ad ius dicendum, fiebant mille Iudices, Demosth, in Timocratea: imo cum tria convenirent, mille quingenti fuêre. Dinarch. εν τῷ κατα Δημοςθένους) sed quia longe plures gravioresque lites et causae in eo diiudicabantur: itaque nemo non optabat sorte ad hoc Tribunal legi. Postquam autem hoc modo Heliastae lecti sunt, Iusiurandum sollenne praestitêrunt, cuius Latine formula sic habet: Sententiam feram secundum Leges et Populi Atheniensis scita et Quingentorum Senatusconsulta. Tyrannum aut paucorum dominatum meo calculo non approbabo: Neque si quis popular em Atheniensium statum evertere conetur, aut dicat aut decernat adversus haec, assensum praebebo, neque novas tabulas fieri, aut agrum domosque populi Atheniensie dividi patiar. Exules non restituam, neque capitis damnatos: neque eos, qui urbem incolunt, eâ pellam, adversus Leges receptas et populi atheniensis scita Senatusque consulta, neque quemquam alium id aggredi sinam. Neminem Magisiratum gerere sinam, qui rationes alterius a se gesti Magistratus non retulerit, sive sit e Novemviris, sive Hieromnemon, sive quis alius eorum, qui eodem cum Novemviris die Magistratus sortiuntur, sive Praeco, sive Legatus, sive Assessor: neque eundem bis in eodem Magistr atu esse, aut duos Magistratus gerere eodem anno. Muner a non accipiam propterea quod iudeex in Heliaea sedeo, non ego ipse, neque alter mihi, neque ulius me conscio, milla arte, nullâ fraude. Non sum minor annis triginta. Utramque partem audiam ex aequo. Sententiam fer am de ea re, de qua institute erit actio. fovem, Neptunum, Cerercm vindices testor, imprecorque exitium ipse mihi et Familiae meae, si quid borum non ob servavero: si sidem contra dat am libero, omnia prospera atque fausta, vide Demosthenem in Timocratea. Ceterorum Iudicum, qui in aliis Tribunalibus ius erant dicturi, pau lo diversum iuramentum erat, quamquam certum est. multa fuisse omnibus Iudicibus communia, in quae iurabant om nes: In his inprimis Kaput istud, quod post exactos triginta Tyrannos adscriptum fuit habeturqueve apud Andocidem εν τῷ περὶ τῶ Μυςτηρίων, his verbis: Καὶ οὐ μνησικακήσω οὒδε ἄλλῳ πείσομαι, ψηφιοῦμαι δὲ κατα τοὺς κειμεν´ους νόμους . Neque praeteritorum in malum meminero, neque alteri meminenti assensum praebebo: sed sententiam feram secundum receptas Leges. Fuêrunt tamen Heliastarum quaedam propria, ut quae de Magistratibus dicuntur: Namqueve Magistratus a Iudicibus approbabantur et non nisi probati Magistratum gerebant, fiebatque eorum ἀνάκρισις, antequam munus suum adirent, in Heliaea. Vide Sam. Petit. Comm. in Leges Attic. l. 4. tit. l. et infra in voce Milites, ubi etiam horum delicta ab Heliastis cognosci consuevisse videbimus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • Dikastes — Dicast redirects here. For the process of casting dies with molten metal, see die casting. Dikastes (Greek: δικαστής, pl. δικασταί) was a legal office in ancient Greece that signified, in the broadest sense, a judge or juror, but more… …   Wikipedia

  • DICASTERIA — Athenis a Solone instituta sunt, ut sic aequam omnibus suis civibus libertatem constituetet, quod tum demum fore censuit, si a populo iudicia redderentur. Itaque provocationem a Magistratibus ad Iudices hâc lege dedit: Περὶ ενείνων, ὅσα αἱ ἀρχαὶ… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • HELIAEA — Iudiciom Atheniensium maximum, cuius Iudices Heliastae. Sic dictum, quod sub Dio sit, et in Sole con sideant Iudices. Vide Petit. Comm. in Leg. Attic. Vide hic infra …   Hofmann J. Lexicon universale

  • JURAMENTUM — in iudiciis et actionrbus, apud omnes semper gentes, cum circalitigantes, tum circa testes, non exigui usûs fuit: Unde Arist. μετα θείας παραλήφεως φάσις ἀναποδεικτος, cum divina sibi assumptione Dictio non demonstrabilis, Rhetoric. ad Alex.c. 18 …   Hofmann J. Lexicon universale

  • TUTELA — I. TUTELA Dei vel deae signum, prorae navis impositum, unde navi nomen. Solebant namque Veteres Tutelae nomine naves appellare, ut observa vit in ad Petronium Animadv. Iohannes a Wouweren, ex Servio ad l. 10. Aen. Solent naves nomina accipere, a… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • VIDUA — ex ve particula, vel vir et iduare, quod olim Hetruscis dividere significabat, quasi Viridua, a viro divita; an ex ἰδίᾳ privata? fiebat apud Veteres duplici modô, morte Mariti et divortiô. Priori casu Viros defunctos ab uxoribus viduis menses… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”